- FIBLA
- FIBLApro FIBULA, in vet. Inser. PRAEPOSITUM A. FIBLIS. PRAEPOSITUM. A. CRYSTALLINIS. Unde Fiblatorium, pro Fibulatorium, nonnullis ipsa Fibula: apud Anastraf. in Greg. III. qui id inter ministeria sacra reponit, Contulit dona diversarum specierum- -amulas superauratas paria 2. pendentes, fibulatoria numero 5. Et certe Fibulas aureas, pro donariis oblatas Ecclesiis, habet etiam Anonym. de Miraculis S. Remacli c. 11. et 24. apud Mabillon. At Suid. φιβλατούριον, interpretatur περιβόλαιον Περσικὸν: quod proin videtur etiam fuisse vestimentum, quod subinde fibulis variis nectebatur. Cuiusmodi fuit sagum illud, cuius meminit Pollio in Regilliano: Illyricum viz. quam provinciam tunc is regebat. Non enim omnia saga fibulata fuisse, ex hoc ipso loco disces, ubiClaudius, cum a Regilliano duo sibi saga mitti peteret, fibulatoria se velle addidit. Sed et Gallica fuisse fibulata, Polyaen. habet: λ῾ματίῳ δὲ χρῆςθαι σισύρα Γαλατικῇ καὶ τρῶτος ενεπορπησατο σισύραν μέλαιναν, Et primus nigrum sagum infibulatus est etc. Salmas. ad Trebell. Poll. At baltheum fibula milities stringebant communiter, unde baltheo iunguntur saepe fibulae, et apud Graecos simpliciter ζωςῆρος, et πορπῶν iunctim non raro mentio. Et quidem Tribuni militares ex auro eas habebant; gregarii milites ex argento; usque ad Aureliani tempora, qui fibularum aurearum usum his primus concessit, apud Vopisc. Impp. plerunqueve gemma fibulae vice utebantur. Idem in Carino, Nisi gemma, fibulâ usus non est. Quemadmodum et fibulae muliebres plerunqueve ex gemma erant. Claud. de Sexto Cons. Honor. carm. 28. v. 526.------ Et sulvâ nodatur iaspide poctus.Zenobia vero cochlidem, h. e. unionum concham, loco fibulae, adhibuit, apud Trebell etc. Nec omittendum, pallia, chlamydes, et paludamenta Impp. sagaqueve militum unicâ tantum fibula stringi consuevisse, und fibulae solum mentio, apud Spartian. in Hadr. Vopisc. l. cit. alibi, et πόρπην Graeci numero unitatis saepe dicunt, Agath. l. 4. etc. Salmas. ad Spartian. aliosque Hist. Aug. Scriptores citatos. Vide quoqueve infra in voce Fibula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.